- MARTIUS Mensis
- MARTIUS Mensisprimus ex decem, quos Romulus constituit, unde initium anni Romanis: a Martedictus. De diebus eius festis vide Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 4. c. 7. et paulo infra Hunc etiam ante Romam conditam Itlaiae populos habuisse, sed quosdam tertiô, quosdam quartô, alios quintô, nonnullos sextô aut decimô locô collcâsse, memorat Ovid. Eastor. l. 3. Apud Romanos vero primum ipsi locum assignatum, ctiam Macrobius l. 1. Saturn. c. 12. ac Solinus c. 3. testantur, docentes: Quod Annae Perennae tum sacrificatum, ut annare perennareque liceret; quod hôc mense mercedem exsolverint Magistris: quod Comitia auspicati fuerint; vectigalia locarint: quod Matronae servis cenas apposuerint, quemadmodum Domini Saturnalibus etc. Adde quod Vestales tum ignem sacrum de novoaccenderint. Fuit autem in Minervae tutela, et ex Romuli, Numae ac Iulii Caesaris constitutione, habet dies 31. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 7. Nuptiis non minus ac Maius, infaustus habitus, vide infra ubi de Nuptiali tempore. Ei apud Graecos respondet ἐλαφηβολιών, in cuius die 20. Dionysia τὰ κα῾τ ἄςυ, celebrabantur: apud Hebraeos partim Adar, partim Abib, et Nisan, Fr. Rossaeus Archaeol. Att. l. 2. c. 10. et Thom. Godwin. de Rit. Hebr. l. 3. c. 1. Quorum nominum illud, nempe Abib, spicam adhuc recentem sonat, unde Arabibus Mensis grandescentis segetis, Graecis Interpretib. ὁ Μὴν τῶ νέων, supple κάρπων, aut χίδρων, aut γεννημάτων, mensis novarum frugum, dictus est. Hoc. Nisan scil. a bellicis signis seu vexillis, quae illô mense educuntur primum, originem trahit. nisin, enim militaria signa sunt. Quam ob causam verni menses priores duo Bithynis appellati sunt Στρατεῖος et Α῎ρειος, ut Romanis, Martius, a Marte. de quo vetus Poeta.Α῎ρχετ᾿ Α῎ρης ἀπ᾿ ἐμοῖο, καὶ ἄνθεα καὶ γλάγος ἥδη,Marti principium, lactique et floribus a me est.Sie alius de Aegyptio mense Phamenoth, qui Martio fere respondet.Α῎ρεος ὅπλα φέρειν Φαμενὼθ δείκνυσι μαχηταῖς.Militibus Phamenoth Mavortia tela ministrat.Vide Sam. Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. In Chartis quibusdam medii aevi, apud Car. du Fresne in Glossario. Martium suum habere dicuntur, quibus agrum colere vel serere mense Martiô licebat: id quod concedebatur Urbium incolis, quibus ceteroquin et aliis anni temporibus, in Urbe stare, necesse erat; quae obligatio resseandisia et stagium appellabatur, etc. DIES HOC MENSE, APUD ROMANOS OLIM, FESTI. Kal. Martiae praeprimis celebres fuêre. Iia enim ignis novus in Vestae aris accensus; Laureae veteres, tam in regia, curiisque, atque in Flaminum domibus, quam in fascibus Consularibus, novis mutatae; Matronalia celebrata; Saliorum festum inchoatum acancylia circumlata, Mamurtusque cantatus est. 6. die seu prid. Non. sacrum Vestae erat. Eôdem C. Octavius Augustus Imperat. Pontificatum maximum iniit. 7. die seu Nonis Martii, Vaeiovis templum ad duoslucos Asyli consecratum est. 14. die seu prid. Idus. Equiria altera erant, quae in campo Martio celebrabantur, nisi Tiberis exundâsset: tum enim in montem Caelium fuisse translata, docet Ovid. l. 2. Fastor extr. 15. die seu Idibus Martii, Annae Perennae festum erat, in quo largioribus poculis indulgebant, et pro cyathorum numero annos mutuô precabantur: Eôdem, iocosa quaedam et obscaena carmina puellae cantabant: idem quoque dies Parricidium appellatus est, quô Iul. Caesar, a coniuratis, est occisus. P. verô Cornelius Dolabella Consul, quod hôc die Caesare occisô libertas Reip. reddita esset, eum celebrari iussit, teste Appianô de bell. civ. l. 12. die 17. Martii, seu 16. Kal, April. Liberalia erant, in Liberi Patris honorem instituta, Graecis Διονύσια: quibus per totum oppidum sedebant Sacerdotes Liberi, hederâ coronatae anus cum libris et foculo pro emptore sacrificantes. Idem dies Agonia appellatus est, teste Varone: et liberam togam adolescentibus pueritiam egressis circumdedit. Eôdem: ut et precedenti, iri solebat ad Argeos. 19. die Martii seu 14.Kal. Apr. Quinquatria incipiebant et quinque dies continuabantur: quorum ultimô, qui erat mensis 23. Tubilustrium erat, quod eô die in atrio Sutorio sacrorum tubae lustrarentur dies 24. in Kal. sic notatus est: C. Q. REX C. F. hoc est, Quando Rex Comittavit, fax. Hôc enim solô die Regi sacrorum in Comitium ire licuit, sacrificii causâ, quô properanter patratô, protinus fugâ se e Comitio eripiebat: Et tum lege agi fas erat. die 25. Martii seu 8. Kal. April. Hilaria erant, in honorem Matris Deûm, ut ex Macrobio Satum. l. 1. c. 21. et Lampridio in Alex. Seu. c. 37. constat. Celebrabantur maximâ populi laetitiâ et nobilissimâ pompâ, quovis e populo insignia cuiusque dignitatis libere mentiente. die ultimô, Lunae sacra fiebant, in monte Aventino, taurusque mactabatur. Mater quoque Deûm, magnâ pompâ, a Gallis ad Almonem fluvium, qui non procul ab urbe Tiberi miscetur; producebatur, ibiquead confluentem duorum horum amnium veteri institutô abluebatur: cuius lavationis meminerunt Lucan. l. 1. Ovid. Fastor. l. 4. Papinius, SiliusItalicus, Martialis. Alii,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.